History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nicias vero propter praesentem rerum statum animo perculsus, et animadvertens, quantum periculum, et quam vicinum jam esset, quando jamjamque hosti erant occursuri, et existimans, id quod hominibus in magnis certaminibus accidere solet, sua omnia neque re ipsa jam satis parata neque verbis satis explicata esse, iterum unumquemque trierarchorum vocabat, singulos et patrum et tribuum et propriis nominibus appellans, exigens, ut et pro se quisque, cui aliquid splendoris inesse!, id ne proderet, neve illi, quorum majores illustres essent, patrias virtutes obscurarent, patriae etiam eos admonens, quae liberrima esset, et in qua unicuique arbitratu suo citra praescriptum vitam instituere liceret, et alia praeterea commemorans, quaecumque homines in hujusmodi temporie articulo jam constituti dixerint, non caventes, ne cui inculcare res obsoletas videantur, et quae similia pro universis, de uxoribus et de Uberis et de diis patriis, proferri consueverunt, sed ea in praesenti pavore utilia dictu putantes, alta voce pronuntiant.

Atque hic quidem non tam quod satis esset quam quod necessarium ad milites admonendos α se dictum esse ratus, ex concione digressus peditatum ad mare ducebat, et instruxit aciem quam latissime potuit, ut iis, qui in navibus erant, hoc quam maximum esset ad fiduciam animo concipiendam adjumentum;

Demosthenes vero et Menander et Euthydemus (hi enim duces in Atheniensium naves adseenderant) a suorum castrorum statione solventes, sine mora navigarunt ad portus claustra et exitum in iis relictum, ut per vim erumperent.

Syracusani vero sociique quum provecti essenl navibus tot numero, quot et ante habebant, et ad portus exitum cum earum parte excubias agebant, et in reliquo portu circumcirca, ut undique simul impressionem in Athenienses facerent, et peditatus simul sibi subsidio veniret, quacumque naves appellerent. Praeerant autem classi apud Syracusanos Sicanus et Agatharchus, uterque unum totius aciei cornu tenens, Pythen vero et Corinthii medium tene-

320
bant.

Postquam autem Athenienses ad claustra accesserunt, primo quidem impetu naves ad ea collocatas impiessione facta superabant, et juncturas solvere nmitr—tnr; postea vero, quum Syracusani sociique in eos undique inveherentur, noo amplius ad claustra tantum, sed etiam in ipso portu propJium fiebat, et erat atrox, et quale nullum superiorum.

Magnam enim animorum alacritatem adhibebant utriosqoe classis nautae ad impetam faciendum. quotiescumque jussi essent, magnamquc artem gubernatores et aemulationem inter se; militesque praesidio navibus additi operam dabant, quoties navis impressionem in narem fecisset, ne ii, qui ex tabulatis pugnabant, cetero artificio inferiores essent; nec erat, qui non in munere sibi assignato ipse quisque contenderet primus apparere.

Quum autem concurrissent in exiguo spatio naves multae (nam maximo hae naves numero in angustissimo spatio pugnarunt; haud multum enim aberat, quin universae utriosque classis ducentae essent) incursiones quidem paucae fiebant, quia nec retrocedendi nec perrumpendi ulla facultas dabatur, concursus vero frequentiores erant, prout quaeque naris in navem incidisset, vel quod fugeret, vel Impressionem in aliam faciens.