History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quibus pro rebus neminem rem molliter gerere decet, neque pro lucro ducere, si illi sine nostro periculo abeant. . Hoc enim etiam si vicerint, non minus facient; si vero gestis, ut par est, rebus iis, quas volumus, et isti puniantur, et universae Siciliae libertatem, qua prius etiam fruebatur, firmiorem tradamus, hoc vero praeclarum certamen est. Atque ea pericula sunt rarissima, quae, si offendas, minimum damnum, si rem feliciter geras, maximas utilitates afferant. »
Atque Syracusanorum quidem duces et Gylippus his verbis et ipsi suos milites adhortati vicissim naves suas statim implere coeperunt, postquam animadverterunt, Athenienses idem facere.