History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Siquidem ne multitudo quidem navium iis proderit, si quis vestrum hoc etiam formidat, quod non cum pari navium numero sit pugnaturus; nam in exiguo spatio multe erunt tardiores ad exseqnenda ea, quae volunt, opportunissimae autem ad damna inferenda iis rebus, quae nobis comparatae sunt.
Quod autem verissimum est, cognoscite ex iis, quae nos certo intellexisse arbitramur; nimia enim malorum magnitudine fracti, et praesentis difficultatis vi coacti in desperatione sunt constituti, non apparatu freti potius, quam temeritate fortunae, quam, quoquo modo pos sunt, periclitari volunt, ut aut per vim navibus elabantur, aut postea itinere terrestri se recipiant, quippe qui pejore conditione nunquam sint futuri, quam nunc sunt.