History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Homines enim, postquam eorum vires in ea re, qua praestare putant, fractae fuerint, multo minorem in posterum de se ipsis opinionem concipiunt, quam si nunquam antea quicquam de se tale sensissent, et praeter spem superbiae suae frustrati etiam infra potentia; vires succumbunt; id quod nunc Atheniensibus accidisse credibile est.
Apud nos vero et pristina nostra virtus, qua, licet adhuc essemus imperiti, belli fortunam temptavimus, nunc validior est, et quia existimatio jam ad eam accessit, fortissimos nos esse, si fortissimos vicimus, spes uniuscujusque duplo major est; plerumque autem ad res gerendas maxima spes maximam etiam animorum alacritatem addit.
Atque quae illi imitati sunt ex nostro apparatu, ea nostrae quidem consuetudini familiaria sunt, nec imparati adversus rem quamque erimus; illi vero, quando multi quidem gravis armaturae milites praeter ipsorum institutum supra tabulata steterint, multi etiam terrestres jaculatores, ut ita loquar, et Acarnanes, et alii in naves ingressi , qui ne reperient quidem, quomodo sedentes telum emittere possint, qui fieri poterit, ut ipsas naves in periculum non conjiciant, et omnes inter se ipsos perturbationem non excitent, dum non suo more sese movebunt?
Siquidem ne multitudo quidem navium iis proderit, si quis vestrum hoc etiam formidat, quod non cum pari navium numero sit pugnaturus; nam in exiguo spatio multe erunt tardiores ad exseqnenda ea, quae volunt, opportunissimae autem ad damna inferenda iis rebus, quae nobis comparatae sunt.