History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nicias igitur, bis suos adhortatus, statim imperavit , ut naves conscenderent. Gylippo autem et Syracusanis, quippe quod ipsum etiam hostium apparatum cernerent, praesentire quidem licebat, Athenienses navale proelium inituros esse, sed certiores facti erant etiam de ferreis manibus injiciendis;

et quum adversus cetera omnia se

318
instruxerunt singulatim, tum etiam adversus hoc; proras enim et superiores navium paries coriis longe lateqoe contexerunt, ut manus injecta taberetur, nec quicquam nancisceretur, quod apprehenderet.

Et postquam omnia praeparata erant, duces eorum ac Gylippus eos adhortati sunt, et hanc orationem habuerunt.

« Praeclaras quidem esse res au te gestas et de praeclaris rebus mox etiam certamen futurum, Syracusani et socii, et plerique nobis intelligere videmini (nec enim tanto studio res illas gerendas suscepissetis), et si quis non in quantum debet, intellexit, nos declarabimus.