History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nautas vero adhortor, et simul obsecro, ne propter clades acceptas animo nimis·consternato sitis, quum et flrmiorem apparatum ex tabulatis nunc habeatis, et naves plures, et ut diligenter apud animos vestros consideretis, quam operae pretium sit illam voluptatem conservare, quotquot de vobis antea Athenienses habili, quamvis non essetis, et ob nostrae linguae peritiam et ob institutorum imitationem in Graecia suspiciebamini, et imperii nostri, quod utilitatem quidem attinet, non minus, quod vero metum apud subjectos et injuriarum immunitatem, multo etiam magis participes eratis.
Itaque quum soli libere socii sitis imperii nostri, merito nunc illud ne prodatis, et contemptis Corinthiis, quos saepe superastis, et Siciliensibus, quorum nullus, quamdiu nostra classis vigebat, nobis resistere est ausus, propulsate eos et ostendite vel in imbecillitate et calamitatibus vestram peritiam aliorum robore, quod secunda fortuna utitur, potentiorem esse.