History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Pra-terea excogitavimus etiam, quae adversus hostes in navium structura erant paranda, et adversus epotidum crassitudi-
317
nem, quae res praecipue nobis damno erat, ferrearum manuum injectiones, quae navem hostilem, quum invaserit, retinebunt, ne retro se recipiat, si modo vectores ea, qua; praeterea opus sunt, exsequantur. Ineam enim necessitatem jam adducti sumus, ut pedestre proelium ex navibus committamus; atque ut neque ipsi ab hostili classe resiliamus, neque illos resilire permittamus, utile esse apparet, praesertim quum terra sit hostilis, praeter eam, quam nosler peditatus obtinuerit. .