History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Quae autem in his portus angustiis nobis profo* tura cognovimus adversus futuram navium turbam et adversus illorum apparatum in navium tabulatis instructum, unde prius damno afficiebamur, omnia ea nobis quoque nunc pro praesenti rerum facultate cum gubernatoribus prospecta et parata sunt.
Nam sagittarii multi et jaculatores in tabulata adscendent, et multitudo, qua, si navale proelium in alto committeremus, non uteremur, quia navium onus rei nauticae disciplinam impediret; sed hic in pedestri proelio, quod ex navibus committere cogimur, utilis erit
Pra-terea excogitavimus etiam, quae adversus hostes in navium structura erant paranda, et adversus epotidum crassitudi-