History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque equites in proelio impressione facta in sinistrum Atheniensium cornu, quod iis erat oppositum, id in fugam verterunt; et ob eam rem reliquus etiam exercitus a Syracusanis victus in suas munitiones praeceps est compulsus.

Et insequente noctc murum propter

292
hostilem ocius aedificarunt [et munitionem Atheniensium praetergressi sunt], ita ut jam neque ipsi ab iis amplius impediri possent, et illis vel omnem in posterum sui circumvallandi facultatem, quamvis vincerent, eripuissent.

Postea vero Corinthiorum et Ampraciotarmn et Leucadiorum naves, quae reliquae erant, numero duodecim advenerunt clam Atheniensium custodia (praeerat iis autem Erasinides Corinthius) et in reliqua muri parte aedificanda usque ad transversum murum Syracusanos adjuverunt.