History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed ad istas adventitias copias ipsi Sicilienses multitudinem longe majorem per omnia contulerunt, quippe qui magnas urbes incolerent; etenim et multi gravis armaturae milites, et naves, et equi, et alia maxima multitudo collecta est. Et ad ceteros omnes prope dixerim rursus ipsi Syracusani plus copiarum suppeditaverunt, et propter uibis magnitudinem, et quod in maximo discrimine versabantur,
Atque haec quidem utrorumque auxilia convenerant, et tunc jam omnia utrisque praesto erant, nec ullum prav terea auxilium aut ad hos aut ad illos venit.
Syracusani igitur sociique merito praeclarum certamen sibi propositum esse duxerunt, si post navalem victoriam, quam adepti erant, universum etiam Atheniensium exer-citnm, qui tantus esset, debellassent, et illi neutra ratione, neque mari neque terra effugerent.