History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et ex iosularum incolis , qui circa Peloponnesum erant, Cephallenenses et Zacynthii, liberi illi quidem, quia tamen insulas incolebant, coacti potius, quod Athenienses maris imperium obtinebant, sequebantur; at Corcyraei aperte non solum Dorienses, sed etiam Corinthii, adversus Corinthios atque Syracusanos, quamvis illorum quidem coloni, horum vero cognati, necessitate quidem, si speciosum praetextum species, sin animum, vel magis etiam propter odium in Corinthios sequebantur.

Messenii quoque, qui nunc sic appellantur, ex Naupacto et ex Pylo, quae tunc ab Atheniensibus tenebatur, ad hoc bellum assumpti erant. Item Megarensium exsules mulli cum Selinuntiis Megarensibus propter calamitatem suam pugnabant.