History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Rhodii vero et Cytherii , Dorienses utrique, alteri quidem Cytherii Lacedaemoniorum coloni, contra Lacedaemonios, qui cum Gylippo erant, cum Atheniensibus arma ferebant; Rhodii vero, qui ab Argivis erant oriundi, Syracusanis Doriensibus, quinetiam Geloid suis colonis, qui cum Syracusanis militabant , bellum facere cogebantur.
Et ex iosularum incolis , qui circa Peloponnesum erant, Cephallenenses et Zacynthii, liberi illi quidem, quia tamen insulas incolebant, coacti potius, quod Athenienses maris imperium obtinebant, sequebantur; at Corcyraei aperte non solum Dorienses, sed etiam Corinthii, adversus Corinthios atque Syracusanos, quamvis illorum quidem coloni, horum vero cognati, necessitate quidem, si speciosum praetextum species, sin animum, vel magis etiam propter odium in Corinthios sequebantur.
Messenii quoque, qui nunc sic appellantur, ex Naupacto et ex Pylo, quae tunc ab Atheniensibus tenebatur, ad hoc bellum assumpti erant. Item Megarensium exsules mulli cum Selinuntiis Megarensibus propter calamitatem suam pugnabant.
Jam vero ceteri sua sponte potius hanc expeditionem sequebantur. Nam Argivi quidem non magis societatis gratia, quam propter suum in Lacedaemonios odium, et propter suum privatum quisque ac praesens commodum Dorienses adversus Dorienses comitabantur Athenienses Iones; Mantinei vero etiam,et alii ex Arcadibus mercenarii, qui adversus quoslibet, qui* cumque sibi hostes proponerentur, in bellum proficisci consueverant, tunc quoque illos Arcades, qui cum Corinthiis venerant, nihilo minus lucri gratia hostium loco habebant; Cretenses vero et Aeoli mercede et ipsi adducti; accidit autem , ut Crelenses, qui cum Rhodiis Gelam condiderant,
Acarnanum quoque nonnulli simul lucri causa, multo tamen magis propter gratiam Demosthenis et benevolentiam in Athenienses, quorum socii erant, auxilium tulerunt.
Atque hi quidem sunt, qui intra sinus Ionii lines habitabant; ex Italicis vero populis Thurii et Metapontini, quum in hujusmodi necessitatibus tunc temporum plenorum seditionibus deprehensi essent, militiam sequebantur, et ex Siciliensibus Naxii et Catanaei, barbarorum vero Egestsci, qui etiam Athenienses arcessiverant, et Siculorum major pars, et ex iis, qui extra Siciliam habitabant, Helruscorum nonnulli, propter inimici* tias, quas cum Syracusanis gerebant, et Iapyges mercenarii. Atque tot quidem gentes cum Atheniensibus militabant;
Contra autem Syracusanis opem tulerant Ca-marinaei, qui erant iis finitimi, et Geloi, qui post hos habitabant; deinde, Agrigentinis quiescentibus, Selinuntii, qui sedes eupra illos habent.
Atque hi quidem incolebant eam Siciliae partem, quae Africam versus spectat; Hi-meraei vero ab ea parte, quae mare Tyrrhenum spectat, in qua etiam soli ex Graecis habitant; hi vero etiam soli illinc auxilio venerant.