History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Rhodii vero et Cytherii , Dorienses utrique, alteri quidem Cytherii Lacedaemoniorum coloni, contra Lacedaemonios, qui cum Gylippo erant, cum Atheniensibus arma ferebant; Rhodii vero, qui ab Argivis erant oriundi, Syracusanis Doriensibus, quinetiam Geloid suis colonis, qui cum Syracusanis militabant , bellum facere cogebantur.
Et ex iosularum incolis , qui circa Peloponnesum erant, Cephallenenses et Zacynthii, liberi illi quidem, quia tamen insulas incolebant, coacti potius, quod Athenienses maris imperium obtinebant, sequebantur; at Corcyraei aperte non solum Dorienses, sed etiam Corinthii, adversus Corinthios atque Syracusanos, quamvis illorum quidem coloni, horum vero cognati, necessitate quidem, si speciosum praetextum species, sin animum, vel magis etiam propter odium in Corinthios sequebantur.
Messenii quoque, qui nunc sic appellantur, ex Naupacto et ex Pylo, quae tunc ab Atheniensibus tenebatur, ad hoc bellum assumpti erant. Item Megarensium exsules mulli cum Selinuntiis Megarensibus propter calamitatem suam pugnabant.
Jam vero ceteri sua sponte potius hanc expeditionem sequebantur. Nam Argivi quidem non magis societatis gratia, quam propter suum in Lacedaemonios odium, et propter suum privatum quisque ac praesens commodum Dorienses adversus Dorienses comitabantur Athenienses Iones; Mantinei vero etiam,et alii ex Arcadibus mercenarii, qui adversus quoslibet, qui* cumque sibi hostes proponerentur, in bellum proficisci consueverant, tunc quoque illos Arcades, qui cum Corinthiis venerant, nihilo minus lucri gratia hostium loco habebant; Cretenses vero et Aeoli mercede et ipsi adducti; accidit autem , ut Crelenses, qui cum Rhodiis Gelam condiderant,