History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Praeter hos autem. Nolenses, Methymnaei quidem, (qui naves tantum, nullum vero tributum pendebant, Tenedii vero et Nnii vectigales. Hi vero Nolenses cum Boeotis Nolensibus, ex suarum coloniarum conditoribus, qui cum Syracusanis se conjunxerant, necessitate coacti pugnabant; Plataeenses vero soli Boeoti manifestissime contra Boeotos ut consentaneum erat pro eorum odio.
Rhodii vero et Cytherii , Dorienses utrique, alteri quidem Cytherii Lacedaemoniorum coloni, contra Lacedaemonios, qui cum Gylippo erant, cum Atheniensibus arma ferebant; Rhodii vero, qui ab Argivis erant oriundi, Syracusanis Doriensibus, quinetiam Geloid suis colonis, qui cum Syracusanis militabant , bellum facere cogebantur.
Et ex iosularum incolis , qui circa Peloponnesum erant, Cephallenenses et Zacynthii, liberi illi quidem, quia tamen insulas incolebant, coacti potius, quod Athenienses maris imperium obtinebant, sequebantur; at Corcyraei aperte non solum Dorienses, sed etiam Corinthii, adversus Corinthios atque Syracusanos, quamvis illorum quidem coloni, horum vero cognati, necessitate quidem, si speciosum praetextum species, sin animum, vel magis etiam propter odium in Corinthios sequebantur.
Messenii quoque, qui nunc sic appellantur, ex Naupacto et ex Pylo, quae tunc ab Atheniensibus tenebatur, ad hoc bellum assumpti erant. Item Megarensium exsules mulli cum Selinuntiis Megarensibus propter calamitatem suam pugnabant.