History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Etenim plurimae gentes ad hanc unam urbem tunc confluxerant, nulla quidem eorum ratione deducta, qui omnino in hoc bello vel Atheniensium vel ad Lacedaemoniorum urbem convenerant.

Tot enim in utraque parfc ici contra Siciliam vel

314
pro Sicilia bellum ad Syracusas gesserunt, qui alteros ut in subigenda terra, alteros ut in servanda juvarent, eo profecti sunt, non magis juris aliqua aut cognationis ratione inter se conjuncti, sed ut quique vel casu vel utilitate vel necessitate adducti erant.

Atque ipsi quidem Athenienses, qui erant Iones, contra Syracusanos, qui erant Dorienses , ultro veneraot, et cum iis eadem lingua et iisdem praeterea institutis utentes Lemnii et Imbrii et Aeginetae, qui tunc Aeginam tenebant, et praeterea Hestiaeenses, qui Hestiaeam in Euboea sitam incolunt, eorum coloni, ejusdem militiae socii fuerunt.

Ex ceteris vero, qui ad eamdem expeditionem cum iis iverant, alii erant subditi, alii socii, qui sois legibus vivebant, nonnulli etiammercedeconducti.