History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
At Syracusani statim portum praevehebantur intrepide et ejus ostium claudere cogitabant, ne Athenienses jam, etiam si vellent, clam iis exire possent.
Nec enim jam id modo, ut ipsi salvi essent, curae habebant, sed etiam ut illos salutem sibi parere impedirent, existimantes, id quod res erat, et pro praesenti rerum suarum statu longe superiores suas vires esse, et si Athenienses sociosquc et terra et mari superare possent, praeclarum sibi certamen boc apud Graecos visum iri; nam et ceteros Graecos confestim partim servitute, partim metu liberatum iri (reliquam enim Alheniensiurti potentiam nequaquam amplius satis virium habituram ad sustinendum bellum, quod iis postea inferretur), se autem, quod horum auctores fuisse viderentur, et apud ceteros mortales et apud posteros magnae admirationi futuros.