History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quod enim illis solis civitatibus bellum jam intulissent, quae iisdem institutis uterentur, et quae populari dominatu, ut et ipsi, regerentur, et quae classem et equitatum et potentiam possiderent, quum etiam facultatem nullam haberent neque mutanda reipublicae forma dissidioque excitando aliquos sibi adjungendi, neque bellico apparatu, quippe quod Uli multo superiores essent, sed quum in plerisque rebus sui conatus infeliciter sibi cederent, ut antea jam inopes erant consilii, ita tunc quidem multo etiam magis, postquam navali quoque proelio superati sunt, quod nunquam putassent.