History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero Syracusani quidem tropaeum erexerunt, et navalis victorias, et gravis armaturae militum prius ante munitiones interceptorum, unde etiam equos ceperant, Athenienses vero et peditatus ab Hetrusds fugati et in paludem compulsi, et eorum, quos ipsi cum reliquis copiis in fugam conjecerant.

Quum autem Syracusanis insignis victoria jam etiam de navalibus copiis contigisset (prius enim reformidabant classem, quae cum Demosthene advenerat), Athenienses quidem maximum animi moerorem conceperunt, et vehementer sibi opinione falsi esse videbantur; longe autem magis etiam belli eos poenitebat.