History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et in ceteras, quas con-
313
cremare cupiebant, navem onerariam vetustam, quam sarmentis ac taedis onerarant (erat autem ventus in Athenienses secundus) igne iojecto dimiserunt. Atque Athenienses suae classi timentes remedia ad ignem restinguendum idonea excogitarunt, restinctaque flamma, et impedito navis onerariae cursu, ne propius accederet, hoc periculo sunt liberali. Postea vero Syracusani quidem tropaeum erexerunt, et navalis victorias, et gravis armaturae militum prius ante munitiones interceptorum, unde etiam equos ceperant, Athenienses vero et peditatus ab Hetrusds fugati et in paludem compulsi, et eorum, quos ipsi cum reliquis copiis in fugam conjecerant.