History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Gylippus vero, cernens hostium classem jam superari , et extra vallum et castra sua deferri, cupiens eos profligare, qui in terram egrederentur, et efficere ut Syracusani naves facilius retraherent, quod ab amicis terra teneretur, ad portus crepidinem cum quadam copiarum parte accurrit.
Atque Hetrusci (hi enim Atheniensibus illic excubabant) quum eos incomposite adventantes animadverterent, in eet eruptionem fecerunt, et impressione in primos facta, eos in fugam conjecerunt, et in paludem nomine Lysimeleam deturbarunt.