History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Syracusani vero quum hoc et ipsi intellexissent, animis multo magis erecti erant, ne remissius agerent adversus Athenienses, quod vel ipsi jam dejectis animis agnoscerent, se neque classe neque peditatu Syracusanis amplius superiores esse (alioquin enim eos furtivam abitionem non molituros fuisse), et simul quod nollent eos in aliqua alia Siciliae parte considere, ubi oppugnatu difficiliores essent, sed illic primo quoque tempore et in loco sibi commodo eos ad proelium navale committendum adigere.

Naves igitur instruere coeperunt, et aliquot dies, quot iis satis esse videbantur, se exercebant. Postquam vero tempus opportunum aderat, priore quidem die Atheniensium munitiones oppugnabant, quumque quaedam non magna manus et gravis armaturae militum et equitum per quasdam portas eruptionem in eos fecisset, nonnullos gravis armatura: milites interceperunt, et ceteros in fugam versos persecuti sunt; quum autem angustus esset introitus, Athenienses amiserant septuaginta equos, et milites non multos.

Atque hoc quidem die Syracusanorum exercitus se recepit; postero vero die,et navibus prodierunt, qoae sex et septuaginta erant, et peditatu simul ad munitiones pergebant. Athenienses vero cum sex et octoginta navibus obviam iis occurrebant, et quum ad manus venissent, proelium navale committebant.

Et Eurymedontem, qui dextrum Atheniensium cornu tenebat, quum adversariorum naves circumcludere vellet, et ideo navium agmen produxisset propius terram, Syracusani sociique quum primo mediam Atheuiensium aciem vicissent, illum quoque in concavo portus atque intimo ejus recessu interceperunt, et quum ipsum, tum etiam naves, quae eum sequebantur, profligarunt; deinde vero reliquam etiam Atheniensium classem jam insequebantur et in terram elidebant.