History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Gylippus vero et Sicanus interea Syracusae redierant, Sicanus quidem infecto Agrigenti negotio (nam quum adhuc Gelae esset, illa factio, quae in Syracusanorum gratiam amicitiam cum iis constituere voluerat, in exilium ejecta erat); Gylippus vero rediit secum adducens quum alium magnum exercitum ex Sicilia collectum, tum etiam illos gravis armaturae milites, qui vere in onerariis navibus ex Peloponneso missi Venerant ex Africa Selinuntem.
Quum enim in Africam delati essent, et duas triremes et navigationis duces a Cyrenaeis datos accepissent, et in ipsa praetervectione Euesperitis, qui ab Afris obsidebantur, opem tulissent, Afrosque superassent, et illinc praetervecti Neapolim petiissent, Carthaginiense emporium, unde in Siciliam brevissimus est trajectus, duorum omnino dierum et unius noctis navigatione, illinc trajecti Selinuntem pervenerunt.