History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et res Syracusanorum dicebat tamen nunc quoque deteriore conditione esse, quam Suas; illos enim, quod sua pecunia mercenarios milites alerent, simul etiam, quod alios sumptus facerent in alenda praesidia in castellis circum urbem sitis disposita, praeterea, quod magnam etiam classem jam per annum alerent, partim quidem rei pecuniariae inopia jam premi, partim vero postea in angustiis fore; doo enim talentorum millia jam consumpsisse, et praeterea multa etiam debere, et, si vel minimum de praesenti apparaln detraherent eo quod stipendium dare cessarent, res eorum perituras,quippe quae copiis auxiliaribus potius continerentur, quam uecessilate, ut res suas, constare.

Quamobrem dicebat oportere se in obsidione perseverare, neque, quasi illi pecunia longe superiores essent, victos abire.