History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nicias vero credebat quidem et ipse, res suas afflictas esse, verbis tamen earum infirmitatem declarare non volebat, neque etiam se ipsos, dum palam cum mullis sententias ferrent de reditu, rem hostibus prodere; nam si hoc facerent, mullo minus, quotiescumque voluissent, clam discedere posse.
Praeterea vero etiam hostium res, pro eo quod earum majorem quam ceteri notitiam habebat, nonnihil spei adhuc ei praebebant, fore, ut deteriore conditione essent, quam suae, si in obsidione perseverarent; illos enim pecuniarum inopia a se exhaustum iri, praesertim quod ipsi jam latius praesentibus navibus maris imperium obtinerent. Atque etiam, quoniam et Syracusis erant nonnulli, qui res Atheniensibus dedere volebant, hi nuntios ad ipsum mittebant, nec discedere sinebant.