History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque hostibus insequentibus multi se ex rupibus praecipitantes interemerunt, quod artus esset ex Epipolis ad regrediendum descensus, et postquam ii, qui ex locis superioribus incolumes evaserant, in planitiem descendissent , eorum plerique, et quotquot erant ex priore exercitu, propter majorem regionis notitiam, in sua castra perfugiebant , ex iis vero, qui posterius venerant, nonnulli ab itineribus aberrantes per agrum passim errarunt, quos., ubi dies illuxit, Syracusanorum equitatus circumfusus profligavit.
Postridie vero Syracusani quidem duo tropaea sta tuerunt, ad Epipolas, qua ascensus erat, et eo loco, ubi primum Boeoti restiterant; Athenienses vero suorum cad*-I vera fide publica interposita receperunt.