History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamobrem ad extremum, postquam semel perturbati erant, in plerisque agminis partibus inter se ipsos concurrentes, et amici cum amicis, et cives cum civibus, non solum metum sibi incusserunt, sed etiam ad manus inter se venerunt, et aegre dirimebantur.

Atque hostibus insequentibus multi se ex rupibus praecipitantes interemerunt, quod artus esset ex Epipolis ad regrediendum descensus, et postquam ii, qui ex locis superioribus incolumes evaserant, in planitiem descendissent , eorum plerique, et quotquot erant ex priore exercitu, propter majorem regionis notitiam, in sua castra perfugiebant , ex iis vero, qui posterius venerant, nonnulli ab itineribus aberrantes per agrum passim errarunt, quos., ubi dies illuxit, Syracusanorum equitatus circumfusus profligavit.