History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Dum autem Athenienses jam ordine minus servato progrediuntur quasi victores, et omnes hostium munitiones nondum oppugnatas perrumpere quam celerrime volunt, ne se de impressione remittentibus, illi rursus conglobarentur, primi Boeoti iis restiterunt, aggressique eos fuderunt et in fugam conjecerunt.
Hic vero Athenienses jam in magna perturbaliooe et consilii inopia esse coeperunt, quam ex neutris ne comperire quidem facile erat, quo quidque modo contigisset. Nam interdiu quidem quae fiunt, magis perspicua sunt, sed tamen ne haec quidem omnia illi, qui interfuerunt, sed vix unus quisque novit res in ea parte gestas, in qua ipse fuit; in nocturna vero pugna, quae sola in Iioc bello inter magnos, exercitus tunc est commissa, qua ratione quis aliquid ccrto sciret?