History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
brevissimamque hanc esse putabat debellandi rationem; aut enim re feliciter gesta Syracusis se potiturum aut copias abducturam et non attriturum frustra Athenienses tam eos, qui una militarent, quam universam civitatem.
Primum igitur egressi Athenienses Syracusanorum agrum, qui circum Anapum erat, vastarunt, et pedestribus navalibusque copiis, ut ante, superiores erant (adversus neutras enim Syracusani prodibant, nisi cum equilibus et jaculatoribus ex Olympieo);
deinde Demostheni prius illam munitionem machinis temptare placuit, quae secundum suam erat Sed quum machinae ab eo admotae, crematae essent ab adversariis , qui ex muris se defendebant, et quum ceterae quoque ejus copiae, quae munitionem multifariam oppugnabant, repellerentur, tempus non amplius terendum esse censebat, sed quum rem Niciae ceterisque collegis persuasisset, Epipolas, ut cogitabat, aggrediebatur.
Atque interdiu quidem nullo modo fieri posse videbatur, ut clam accede-