History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Syracusani vero quum eos excepissent, et adversis navium proris utentes, quemadmodum statuerant, rostris ad id paratis lacerabant Atheniensium naves per magnam prorarum partem, ubi nullum est remigium, et qui ex tabulatis eoruni jacula conjiciebant, vehementer Atheniensibus nocebant; sed longe magis etiam illi ex Syracusanis, qui exiguis navigiis circuo. vehentes et seriem remorum hostilium navium subibant, et ad earum latera praetervehebantur, et illinc in nautas missilia jaciebant.

Tandem autem Syracusani totis viribus hoc modo pugnantes vicerunt, et Atlienienses in fugam versi, inter onerarias naves in suam stationem perfugiebant.

Syracusanorum vero naves usque ad illas onerarias naves quidem insequebantur; deinde antennae, quae ex onerariis navibus super introitus suspensae delphines portabaBt, eos progredi prohibebant.