History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Copiis igitur et navibus eo traductis tria propugnacula exstruebat; et in his pleraque instrumenta reposita erant, et magna navigia navesque veloces illic in statione jam manebant.

Quamobrem etiam tunc praecipue primum classiariorum militum jactura facta est; nam quum et aqua rara uterentur neque ea e loco propinquo, et simul quoties lignatum nautae prodirent, ab equitatu Syracusanorum, qui terram obtinebat, plerique interlidebantur; tertia enim equitatus pars a Syracusanis ad oppidulum, quod est in Olympieo, collocata erat propter illos, qui erant in Plemyrio, ne ad agrum maleficiis infestandum prodirent.

Praeterea Nicias reliquas etiam Corinthiorum naves adventare audiebat; quare viginti naves custodiae causa misit quibus mandatum erat, ut circa Locros et Khegium et loca, per quae accessus ad Siciliam patebat, illis insidiarentur.