History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
et commisso navibus proelio eodem modo rursus magnam illius diei partem se invicem lacessendo consumebant, donec Aristo, Pyrrhichi filius, Corinthius, omnium, qui cum Syracusanis erant, optimus gubernator, persuasit suae classis ducibus, ut missis nunciis ad eos, quibus in urbe hujus rei cura commissa eral, imperarent iis, ut quam celerrime rerum venalium forum mutarent, et ad mare transferrent, etquaecumque quis esculenta liaberet, omnes cogerent illuc ferre et vendere, ut nautas suos statim juxta naves exponerent et facerent prandium , et intra breve spatium rursus et eodem die Athenienses niliil hujusmodi exspectantes aggrederentur.
Atque hi quidem hujus verbis adducti nuntium miserunt , et mercatus apparatus est, et Syracusani repente in puppim remigantes urbem versus navigando se receperunt, et statim exscensu (actoin loco prandium sumebant;
Athenienses vero existimantes, eos ut a se victos ad urbem in puppim remigasse, per otium in litus egressi, quum ad alia, tum ad prandium expediendum se contulerunt , quod nullum uavale praelium amplius eo die se commissuros putarent.
At repente Syracusani navibus instructis rursus invehebantur; illi vero magno cum tumultu, et plerique jejuni, nullo ordine naves conscendebant, et aegre tandem obviam occurrebant.