History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Distantes vero onerarias binum circiter jugerum spatio alteram ab altera collocavit, ut si qua navis premeretur, tutum esset refugium, et rursus per otium exeundi facultas. Athenienses autem in his apparandis rebus totum diem ad noctem usque perstiterunt.
Postridie vero Syracusani maturius quidem tempore sed eodem et peditatus et classis conatu cum Athe-
et commisso navibus proelio eodem modo rursus magnam illius diei partem se invicem lacessendo consumebant, donec Aristo, Pyrrhichi filius, Corinthius, omnium, qui cum Syracusanis erant, optimus gubernator, persuasit suae classis ducibus, ut missis nunciis ad eos, quibus in urbe hujus rei cura commissa eral, imperarent iis, ut quam celerrime rerum venalium forum mutarent, et ad mare transferrent, etquaecumque quis esculenta liaberet, omnes cogerent illuc ferre et vendere, ut nautas suos statim juxta naves exponerent et facerent prandium , et intra breve spatium rursus et eodem die Athenienses niliil hujusmodi exspectantes aggrederentur.
Atque hi quidem hujus verbis adducti nuntium miserunt , et mercatus apparatus est, et Syracusani repente in puppim remigantes urbem versus navigando se receperunt, et statim exscensu (actoin loco prandium sumebant;