History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Existimarunt enim Syracusani, adversus Atheniensium naves, qu» contra non eodem modo erant aedificat», sed circa proram graciles erant, quod illi non tam advertis proris, quam navibus circumactis incurrere consuevissent, se non deteriore conditione futuros, et navale praelium, quod in magno portu a multis navibus in non magno spatio committendum erat, e re sua factum iri; se enim advenis proris incurrentes diffracturos illorum proras, si solidis crassisque rostris vacuas et infirmas quaterent;

Atheniensibus vero in angusto loci spatio nullam fore fecullatem aut naves circumagendi, aut eas per mediam snam classem educendi, qua artificii parte potissimum illi confiderent;« ipsos enim pro viribus hoc quidem praestituros, ut mrilam ipsis per mediam suam classem transeundi facultatem darent ; illud vero ab ipsis loci angustiis impeditum iri, ne naves circumagerent.