History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Corinthiorum quidem tres naves profligantur, Atheniensium vero nulla quidem prorsus est depressa , sed septem fere ad uavigandum inutiles factae sunt, quod Corinthiarum navium adversis proris petitae, et in ipsis frontibus, ubi nullum est remigium, perruptae erant a Corinthiorum navibus, quae ad hoc ipsum crassiores epotidas habebant.
Quum autem proelium commisissent, ancipiti quidem Marte, et ita, ut utrique victoriam sibi vindicarent, Athenienses tamen naufragiis polerentur, quod et ventus in altum ea propulisset, et quod Corinthii impetum non amplius renovarent, alteri ab alteris dirempti sunt, et neutri alteros persecuti, nec ulli ex alterutris capti; nam Corinthii et Peloponnesii facile evadebant, quia proelium prope terram committebant; Atheniensium vero nulla navis est de-
Quum autem Athenienses se Naupactum recepissent, Corinthii statim tropseom ot victores erexerunt, quod plures bostifium navium ad navigationem jitflo» «d-didisaent, et rati se propter hoc ipsum vicisse, prepter qnod neutri victores essent; nam et Corinthii se victores credUe-runt, nisi longe victi essent, et Athenienses existimabant ac victos esse, nisi longe viciseenL
Quum autem Peloponnesii discessissent, et peditatus dilapsus esset, Atho menses et ipsi tanquam victores tropaeum in Achaia statuerunt, quod aberat ab Erineo, ubi Corinthii suae daasb stationem habebant, viginti ferine stadiis. Atque pugna quidem navalis hunc exitum habebat.
Demosthenes vero et Eurymedon, posteaquam Tburii parati fuerant ad illius militiae societatem sequendam cum septingentis gravis annatur» militibus et trecentis jaculatoribus , classem quidem in oram Crotoniatidem praetervehi jubebant, ipsi vero peditatum omnem, quum lustres-sent, primo ad fluvium Sybarin ducebant per agrum Thorium.
Et quum ad Hyliam fluvium pervenissent, et Crotoniatae ad eos praemisissent, qui dicerent, non sibi volentibus fore, si per suum agrum exercitus transiret, ad mare descenderunt, et ad Hyliae ostium pernoctarunt; et naves in eandem locum iis occurrebant. Postridie vero, quum eas conscendissent, oram legentes discedebant, et ad urbes, praeter Locros, appellebant, donec Petram Rbegini agri pervenerunt