History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Peloponnesii vero, qui in quinque et viginti navibus erant, qui onerariarum naviam in Siciliam tendentium causa habebant stationes oppositas navibus, quae erant Naupacti, sub idem tempus sese ad navale proelium praeparaverant, aliisque navibus praeter eas, quas jam paratas habebant, instructis, adeo ut Atticis non multo pauciores haberent,ad Erineum, Achaiae oppidum, in agro Rhypico situm, appulsi stationem occupant.

Quoniam autem locus ille, in quo stationem habebant, in lunae speciem curvatus erat, peditatus quidem auxilio profectus tum Corinthiorum, tum sociorum, qui ex illis locis convenerant» utrinque in eminentibus promontoriis dispositus erat, naves vero medium spatium obstructum tenebant; praefectus autem erat classis Polyanthes Corinthius.