History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Jam enim omnis propemo-dum Sicilia praeter Agrigentinos (hi enim in neutrorum partibus erant) adjunctis etiam celeris contra Athenienses Syracusanorum societati, qui antea rei eventum speculabantnr, auxilium ferebant.
Atque Syracusani quidem, quum cladem apud Siculos accepissent, ab Atheniensibus protinus invadendis abstinuerunt; Demosthenes vero et Eurymedon, quum exercitus et e Corcyra et ex continente collectus jam paratus esset, universis copiis Ionium trajecerunt ad promontorium Iapygiam;
et hinc profecti ad Chaeradas Iapygiae insulas appellunt, et aliquos Iapygum jaculatores Messapiae gentis centum et quinquaginta in naves imponnnt, et renovata vetusta quadam amicitia cum Arta, qui illis in locis tum imperitans jaculatores etiam iis praebuerat, perveniunt ad Metapontium, Italiae urbem.
Et quum Metapontinos induxissent, ut ex societatis jure trecentos jaculatores secum mitterent et duas triremes, his acceptis, in agrum Thurium praetervecti sunt. Et ibi deprehendunt Atheniensium adversarios per seditionem nuper ejectos;