History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Praeterea advenit etiam Cono ad eos, qui Naupacto praeerat, nuntians, quinque illas et viginti Corinthiorum naves, quae in statione sibi opposita stabant, neque bello desistere et proelium navale commissuras esse; quare eos naves ad se mittere jubebat, quod suae duodeviginti impares essent ad confligendum cum hostium quinque j et viginti navibus.
Demosthenes igitur et Eurymedon decem velocissimas ex iis, quas ipsi habebant, cum Conone miserunt ad illas, quae Naupacti erant; ipsi vero m copiis cogendis versabantur; atque Eurymedon quidem in Corcyram profectus jussit ipsos instruere quindecim naves, et gravis armaturae milites legebat (jam enim una cum Demoslltene imperium gerebat reversus, quemadmodum etiam delectus erat), Demosthenes vero ex locis, quae circum Acarnaniam erant, funditores et jaculatores cogebat.