History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Demosthenes vero tunc vectus ad Corcyram post illam munitionem in agro Laconico fartam, onerariam navem
Phiae Eleorum in statione positam [nactus], in qua gravis armaturae milites Corinthii in Siciliam erant trajecturi, ipsam quidem corrupit, viri vero elapsi, et mox aliam nacti trauv miserunt.
Et postea Demosthenes io Zacynthum profectus et in Cephalleniam, et illinc gravis armaturae milites assumpsit, et Messenios Naupacto arcessivit, atque in oppositam Acarnaniae continentem trajecit, et Alyziam et Anactorium, quod ipsi Athenienses tenebant
Versanti autem ei circa haec loca occurrit Eurymedon, ex Sicilia remeans, qui hieme, ut praedixi, cum pecunia, quam ad exercitum ferebat, missus erat, et nuntiat quum reliqua, tum etiam, se jam in ipso navigationis cursu audisse Plemyrium a Syracusanis receptum.
Praeterea advenit etiam Cono ad eos, qui Naupacto praeerat, nuntians, quinque illas et viginti Corinthiorum naves, quae in statione sibi opposita stabant, neque bello desistere et proelium navale commissuras esse; quare eos naves ad se mittere jubebat, quod suae duodeviginti impares essent ad confligendum cum hostium quinque j et viginti navibus.