History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed omnium vallorum illi, qui occulti erant, maximum negotium facessebant; nam nonnullos supra aquam non eminentes defixerant, ut periculosum esset accedere, nequis, re non praevisa, navem ut in scopulum impingeret. Sed hos quoque vallos urinatores mercede conducti aquam subeuntes, serra secabant. Syracusani tamen alios vallos rursus defixerunt.
Mullas etiam alias nocendi rationes alteri adversus alteros excogitabant, ut inter vicinos exercitus et castra opposita habentes fieri consentaneum est, et levia proelia committebant, et nihil intentatum relinquebant.
Praeterea Syracusani legatos ex Corinthiis et Ampraciotis et Lacedaemoniis delectos in Siciliae civitates miserunt, ut nundarent et Plemyrium captum, et de navali pugna, non tam hostium viribus, quam sua confusione se In ea superatos esse, et ut de ceteris etiam rebus declararent, se spem habere, eosque permoverent, ut conjunctis viribus ad se classe pariter ac peditatu auxilio adessent, quod et Athenienses cum aliis copiis exspectarentur, et si ipsi antea praesentem illorum exercitum profligarent, debellatum fore. Atque illi quidem, qui erant in Sidlia, haec agebant.