History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

quibus Syracusani in suas naves receptis, domum redi* bant. Sed Athenienses, quum eos cum viginti navibus ad Megara observassent, unam quidem illorum navem cum ipsis viris interceperunt, ceteras vero capere non potuerunt, sed Syracusas elapsae sunt.

Accidit autem etiam de vallis in portu leve certamen, quos Syracusani ante vetera navalia in mari defixerant, ul ipsorum naves intra bos stationem haberent, ulque Athe nienses, si contra navigarent, nocere non possent, quum in ipsos impressionem facerent.