History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque et haec navigia deprehenderunt eorumque pleraque corruperunt, et materiam ad aedificandas naves idoneam, quae Atheniensibus erat praeparata, in Cauloniatide concre-maront.
Et ad Locros postea iverunt, et quum illic in statione essent, una oneraria navis ex Peloponneso, The* epiensium gravis armaturae milites vehens, illuc appulit;
quibus Syracusani in suas naves receptis, domum redi* bant. Sed Athenienses, quum eos cum viginti navibus ad Megara observassent, unam quidem illorum navem cum ipsis viris interceperunt, ceteras vero capere non potuerunt, sed Syracusas elapsae sunt.