History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Maxime autem et vel praecipue haec Plemyrii expugnatio Atheniensium copias afflixit; jam enim nec commeatus in castra tuto amplius importari poterant (nam Syracusani, qui cum suis navibus illic stationem habebant, prohibebant, jamqne importabantur tantum praelio commisso), et celeris etiam in rebus illa clades terrorem animique demissionem exercitui attulit.

Postea vero Syracusani naves duodecim cum Aga-tharclio Syracusano, earum praefecto, miserunt. Atque harum una quidem in Peloponnesum ivit, legatos vehens, qui rerum suarum statum, et spes de eo conceptas declararent, et ad bellum illic acrius administrandum incitarent; cetere vero undecim naves Italiam versus navigarunt, quod audiebant, navigia pecunia onusta ad Athenienses cursum tenere.