History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque undecim quidem Syracusanorum naves depresserunt, et majorem hominum partem interfecerunt, exceptis illis, qui erant in tribus navibus, quos vivos ceperunt; ipsorum vero tres naves profligatae sunt. Quum autem Syracusanorum naufragia subduxissent, et tropaeum erexissent in parva insula ante Plemyrium sita, in soa castra redierunt.
Atque Syracusani in navali quidem proelio ita reni gesserant, munitiones autem in Plemyrio sitas obtinebant, et tria de iis tropaea statuerunt. Atque alteram quidem c duabus munitionibus posterius, captis diruerunt, duas veru refecerunt, et imposito praesidio tuebantur.
Homines autem in hac istarum munitionum expugnatione mulli perierunt vivique capti sunt, praeterea et res universae, quae multae erant, captae sunt; quum enim Athenienses his munitionibus ut aerario uterentur, multae quidem negotiatorum res et frumentum inerat, multae etiam trierarcharum, siquidem et quadraginta triremium vela, et cetera instrumenta illic deprehensa sunt, et tres triremes subducta1.
Maxime autem et vel praecipue haec Plemyrii expugnatio Atheniensium copias afflixit; jam enim nec commeatus in castra tuto amplius importari poterant (nam Syracusani, qui cum suis navibus illic stationem habebant, prohibebant, jamqne importabantur tantum praelio commisso), et celeris etiam in rebus illa clades terrorem animique demissionem exercitui attulit.
Postea vero Syracusani naves duodecim cum Aga-tharclio Syracusano, earum praefecto, miserunt. Atque harum una quidem in Peloponnesum ivit, legatos vehens, qui rerum suarum statum, et spes de eo conceptas declararent, et ad bellum illic acrius administrandum incitarent; cetere vero undecim naves Italiam versus navigarunt, quod audiebant, navigia pecunia onusta ad Athenienses cursum tenere.