History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque Syracusani quidem quum et Gylippus et Hermocrates, et si quis alius eos incitarent, animos ad navale proelium promptos habebant et naves instruebant;
Gylippus vero, postquam classis instructa erat, omnes pedestres copias sub noctem eduxit, et ipse quidem a terra munitiones in Plemyrio exstructas aggressurus erat, triremium vero Syracusanorum eodem tempore signo dato quinque quidem et triginta ex magno portu provehebantur, aliae vero quinque et quadraginta ex minore, ubi etiam erant ipsorum navalia, circumvehebantur, eo consilio, ut se conjungerent cum illis navibus, quae intus erant, et simul Plemyrium invaderent, ut Athenienses utrinque turbarentur.