History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et illud se dicebat probe scire, Syracusanos, si Atheniensium classi ex insperato obviam ire auderent, propter hujusmodi ferinus illis cousternatis plus profecturos, quam Athenienses propter scientiam Syracusanorum imperitiae obfhturos. Hortabatur igitur, ut rei nauticae periculum facerent, nec eam reformidarent.

Atque Syracusani quidem quum et Gylippus et Hermocrates, et si quis alius eos incitarent, animos ad navale proelium promptos habebant et naves instruebant;

Gylippus vero, postquam classis instructa erat, omnes pedestres copias sub noctem eduxit, et ipse quidem a terra munitiones in Plemyrio exstructas aggressurus erat, triremium vero Syracusanorum eodem tempore signo dato quinque quidem et triginta ex magno portu provehebantur, aliae vero quinque et quadraginta ex minore, ubi etiam erant ipsorum navalia, circumvehebantur, eo consilio, ut se conjungerent cum illis navibus, quae intus erant, et simul Plemyrium invaderent, ut Athenienses utrinque turbarentur.

Sed Athenienses celeriter instructis sexaginta navibus, cum quinque et viginti adversus illas quinque et triginta Syracusanorum naves pugnabant, quae erant in magno portu, cum reliquis vero occurrebant iis, quae ex navalibus circumvehebantur. Et statim ante magni portus ostium confligebant, et diu alteri alteros sustinebant, quum hi quidem in portum per vim ingredi conarentur, illi vero impedire.