History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
In Sicilia vero sub eadem kqjus veris tempora et Gylippus Syracusas redierat adducens ex civitatibus, quibus persuaserat, exercitum quantum maximum undique potuerat.
Et convocatis Syracusanis dixit, quam plurimas possent naves armandas esse, pugnseque navalis periculum faciendum; se enim sperare, si hoc temptarent, in hoc
Una vero etiam Hermocrates potissimum hortabatur, ne res navales adversus Athenienses aggredi dubitarent, dicens, ne illos quidem banc rerum nauticarum peritiam hsereditanam aut perpetuam habere, sed mediterraneos esse magis, quam Syracusanos, et a Medis coactos rebus nauticis operam dare coepisse. Atque adversus viros audaces, quales et Athenienses essent, eos haud dubie, qui parem audaciam exhiberent, accidere gravissimos; qua enim ratione illi aliis, quum quidem aliquando potentia non praestent, sed animi fiducia impetum faciant, terrorem injicere soleant, ita se quoque posse idem pariter auxilium adversus adversarios adhibere.