History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et Demosthenes quidem, in Aeginas profectus, ibi suarum copiarum reliquias, si quae erant, et CUaridem, donec Argivos assumpsisset, opperiebatur.

In Sicilia vero sub eadem kqjus veris tempora et Gylippus Syracusas redierat adducens ex civitatibus, quibus persuaserat, exercitum quantum maximum undique potuerat.