History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamobrem Syracusani animis confirmati sunt, et confestim Gylippo cum omnibus copiis obviam ituri prodierunt; jam enim eum intellexerant adventare.

Ille vero quum et Geta Siculorum munitionem ex itinere cepisset, et aciem ut ad proelium instruxisset, ad Epipolas

290
contendit; et quum per Euryelum adsceodissel, qua eliam Athenienses prius adscenderanl f cum Syracusanis adversus Atheniensium munitionem pergebat.

Forte autem id temporis eo venit, quo duplex murus septem octove stadiorum longitudine jam ab Atheniensibus ad magnum portum perfectus erat, excepta exigua quadam ejus parte, quae mare versus spectabat; hanc vero tum adhuc aedificabant. In reliqua vero ambitus parte Trogilum versus ad alterum mare, lapides jam in plerisque locis comportati jacebant, et in nonnullis opus jam semiperfectum, in alii-etiain perfectum erat relictum. Eo periculi Syracusae venerant.