History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Illae autem quinque et viginti Corinthiorum naves, qua» per hiemem instructae erant, e regione viginti Atticarum navium, quae ad Naupactum stabant, in statione erant, donec isti gravis armaturae milites navibus onerariis es Peloponneso profecti essent; cujus etiam rei causa et initio erant instructae, ne Athenienses ad onerarias naves potius, quam ad triremes animum adverterent.
Interea vero, dum Decelea munitur, veris initio statim et Athenienses circa Peloponnesum triginta naves, duce Charicle, Apollodori filio, miserunt, cui mandatum erat, ut et Argos profectus ex jure societatis Argivos ad naves militibus armatis explendas advocaret,