History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque nuntiis ad socios hac hieme circummissis ferrum imperabdnt, et cetera instrumenta ad murorum exstructionem praeparabant, et simul etiam et ipsi parabant et ceteros Peloponnesios adigebant, ut illis, qui erant in Sicilia, auxilium in onerariis navibus mitterent. Atque haec hiems finiebatur, et hujus belli, quod Thucydides conscripsit, duodevigesimus annus finiebatur.

Veris autem insequentis statim initio maturrime Lacedaemonii sociique irruptionem in Atticam fecerunt; praeerat vero Agis, Archidami filius, Lacedaemoniorum

296
rex. Ac primo quidem agri planitiem rireomjnceiitein vastarunt, deinde vero Deceleam monire crcpenmt, operr inter civitates partito.

Abest autem Decelea ab Athenis circiter centum ac viginti stadiis, ttntumdem vero etiam, nec multo plus a Boeotia. Haec autem munitio Atbesas ^ usque conspicua contra planitiem et regionis partes optimas ad maleficia exercenda exstruebatur.